De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  2. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  3. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  4. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  5. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  6. idque minutatim vitam provexit in altum
  7. et belli magnos commovit funditus aestus.
  8. at vigiles mundi magnum versatile templum
  9. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  10. perdocuere homines annorum tempora verti
  11. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  12. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  13. et divisa colebatur discretaque tellus,
  14. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  15. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  16. carminibus cum res gestas coepere
  17. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  18. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  19. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  20. Navigia atque agri culturas moenia leges