De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  2. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  3. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  4. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  5. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  6. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  7. et validos partim prae se misere leones
  8. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  9. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  10. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  11. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  12. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  13. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  14. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  15. inritata leae iaciebant corpora saltu
  16. undique et adversum venientibus ora patebant
  17. et nec opinantis a tergo deripiebant
  18. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  19. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  20. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  21. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  22. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  23. et validis socios caedebant dentibus apri
  24. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  25. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  26. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  27. nam transversa feros exibant dentis adactus
  28. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  29. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  30. concidere atque gravi terram consternere casu.
  31. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  32. effervescere cernebant in rebus agundis
  33. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  34. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  35. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  36. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  37. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  38. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  39. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  40. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  41. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  42. non quierint animo praesentire atque videre,
  43. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  44. et magis id possis factum contendere in omni
  45. in variis mundis varia ratione creatis,
  46. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  47. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  48. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  49. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  50. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  51. et facere ante viros lanam natura
  52. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  53. et sollertius est multo genus omne virile;
  54. agricolae donec vitio vertere severi,
  55. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  56. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  57. atque opere in duro durarent membra manusque.
  58. At specimen sationis et insitionis origo
  59. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  60. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  61. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  62. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  63. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  64. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  65. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  66. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  67. inque dies magis in montem succedere silvas
  68. cogebant infraque locum concedere cultis,
  69. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  70. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  71. caerula distinguens inter plaga currere posset
  72. per tumulos et convallis camposque profusa;
  73. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  74. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  75. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  76. At liquidas avium voces imitarier ore
  77. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  78. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  79. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  80. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  81. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  82. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  83. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  84. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  85. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  86. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  87. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  88. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  89. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  90. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  91. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  92. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  93. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  94. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  95. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  96. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  97. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  98. atque extra numerum procedere membra moventes
  99. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  100. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  101. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  102. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  103. ducere multimodis voces et flectere cantus
  104. et supera calamos unco percurrere labro;
  105. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  106. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  107. maiore interea capiunt dulcedine fructum