De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concava conveniens argenti rivus et auri,
  2. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  3. posterius claro in terra splendere colore,
  4. tollebant nitido capti levique lepore,
  5. et simili formata videbant esse figura
  6. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  7. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  8. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  9. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  10. mucronum duci fastigia procudendo,
  11. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  12. materiemque dolare et levia radere tigna
  13. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  14. nec minus argento facere haec auroque parabant
  15. quam validi primum violentis viribus aeris,
  16. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  17. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  18. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  19. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  20. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  21. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  22. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  23. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  24. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  25. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  26. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  27. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  28. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  29. et lapides et item silvarum fragmina rami
  30. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  31. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  32. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  33. quo facilis magis est natura et copia maior.
  34. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  35. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  36. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  37. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  38. inde minutatim processit ferreus ensis
  39. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  40. et ferro coepere solum proscindere terrae
  41. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  42. et prius est armatum in equi conscendere costas
  43. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  44. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  45. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  46. et quam falciferos armatum escendere currus.
  47. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  48. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  49. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  50. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  51. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  52. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  53. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  54. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  55. et validos partim prae se misere leones
  56. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  57. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  58. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  59. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  60. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  61. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  62. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  63. inritata leae iaciebant corpora saltu
  64. undique et adversum venientibus ora patebant
  65. et nec opinantis a tergo deripiebant
  66. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  67. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  68. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  69. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  70. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  71. et validis socios caedebant dentibus apri
  72. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  73. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  74. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  75. nam transversa feros exibant dentis adactus
  76. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  77. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  78. concidere atque gravi terram consternere casu.
  79. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  80. effervescere cernebant in rebus agundis
  81. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  82. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  83. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  84. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  85. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  86. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  87. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  88. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  89. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  90. non quierint animo praesentire atque videre,
  91. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  92. et magis id possis factum contendere in omni
  93. in variis mundis varia ratione creatis,
  94. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  95. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  96. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  97. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  98. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  99. et facere ante viros lanam natura
  100. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  101. et sollertius est multo genus omne virile;
  102. agricolae donec vitio vertere severi,
  103. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  104. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  105. atque opere in duro durarent membra manusque.
  106. At specimen sationis et insitionis origo
  107. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  108. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  109. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  110. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  111. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  112. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  113. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  114. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  115. inque dies magis in montem succedere silvas
  116. cogebant infraque locum concedere cultis,
  117. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  118. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  119. caerula distinguens inter plaga currere posset
  120. per tumulos et convallis camposque profusa;
  121. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  122. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  123. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  124. At liquidas avium voces imitarier ore