De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  2. inque dies magis in montem succedere silvas
  3. cogebant infraque locum concedere cultis,
  4. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  5. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  6. caerula distinguens inter plaga currere posset
  7. per tumulos et convallis camposque profusa;
  8. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  9. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  10. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  11. At liquidas avium voces imitarier ore
  12. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  13. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  14. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  15. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  16. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  17. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  18. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  19. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  20. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas