De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  2. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  3. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  4. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  5. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  6. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  7. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  8. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  9. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  10. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  11. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  12. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  13. atque extra numerum procedere membra moventes
  14. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  15. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  16. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  17. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  18. ducere multimodis voces et flectere cantus
  19. et supera calamos unco percurrere labro;
  20. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.