De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  2. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  3. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  4. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  5. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  6. et facere ante viros lanam natura
  7. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  8. et sollertius est multo genus omne virile;
  9. agricolae donec vitio vertere severi,
  10. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  11. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  12. atque opere in duro durarent membra manusque.
  13. At specimen sationis et insitionis origo
  14. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  15. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  16. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  17. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  18. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  19. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  20. temptabant fructusque feros mansuescere terra