De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  2. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  3. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  4. et validis socios caedebant dentibus apri
  5. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  6. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  7. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  8. nam transversa feros exibant dentis adactus
  9. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  10. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  11. concidere atque gravi terram consternere casu.
  12. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  13. effervescere cernebant in rebus agundis
  14. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  15. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  16. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  17. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  18. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  19. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  20. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  21. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  22. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  23. non quierint animo praesentire atque videre,
  24. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  25. et magis id possis factum contendere in omni
  26. in variis mundis varia ratione creatis,
  27. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  28. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  29. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  30. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  31. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  32. et facere ante viros lanam natura
  33. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  34. et sollertius est multo genus omne virile;
  35. agricolae donec vitio vertere severi,
  36. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  37. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  38. atque opere in duro durarent membra manusque.
  39. At specimen sationis et insitionis origo
  40. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  41. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  42. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  43. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  44. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  45. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  46. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  47. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  48. inque dies magis in montem succedere silvas
  49. cogebant infraque locum concedere cultis,