De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  2. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  3. caerula distinguens inter plaga currere posset
  4. per tumulos et convallis camposque profusa;
  5. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  6. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  7. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  8. At liquidas avium voces imitarier ore
  9. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  10. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  11. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  12. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  13. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  14. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  15. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  16. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  17. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  18. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  19. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  20. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  21. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  22. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  23. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  24. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  25. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  26. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  27. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  28. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  29. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  30. atque extra numerum procedere membra moventes
  31. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  32. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  33. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  34. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  35. ducere multimodis voces et flectere cantus
  36. et supera calamos unco percurrere labro;
  37. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  38. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  39. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  40. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  41. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  42. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  43. posteriorque fere melior res illa reperta
  44. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  45. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  46. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  47. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  48. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  49. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,