De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  2. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  3. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  4. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  5. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  6. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  7. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  8. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  9. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  10. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  11. et lapides et item silvarum fragmina rami
  12. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  13. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  14. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  15. quo facilis magis est natura et copia maior.
  16. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  17. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  18. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  19. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  20. inde minutatim processit ferreus ensis
  21. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  22. et ferro coepere solum proscindere terrae
  23. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  24. et prius est armatum in equi conscendere costas
  25. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  26. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  27. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  28. et quam falciferos armatum escendere currus.
  29. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  30. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  31. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  32. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  33. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  34. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  35. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  36. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  37. et validos partim prae se misere leones
  38. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  39. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  40. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  41. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  42. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  43. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  44. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  45. inritata leae iaciebant corpora saltu
  46. undique et adversum venientibus ora patebant
  47. et nec opinantis a tergo deripiebant
  48. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  49. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.