De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  2. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  3. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  4. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  5. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  6. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  7. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  8. et validos partim prae se misere leones
  9. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  10. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  11. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  12. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  13. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  14. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  15. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  16. inritata leae iaciebant corpora saltu
  17. undique et adversum venientibus ora patebant
  18. et nec opinantis a tergo deripiebant
  19. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  20. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  21. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  22. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  23. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  24. et validis socios caedebant dentibus apri
  25. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  26. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  27. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  28. nam transversa feros exibant dentis adactus
  29. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  30. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  31. concidere atque gravi terram consternere casu.
  32. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  33. effervescere cernebant in rebus agundis
  34. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  35. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  36. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  37. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  38. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  39. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  40. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  41. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  42. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  43. non quierint animo praesentire atque videre,
  44. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  45. et magis id possis factum contendere in omni
  46. in variis mundis varia ratione creatis,
  47. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  48. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  49. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  50. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  51. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  52. et facere ante viros lanam natura
  53. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  54. et sollertius est multo genus omne virile;
  55. agricolae donec vitio vertere severi,
  56. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  57. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  58. atque opere in duro durarent membra manusque.
  59. At specimen sationis et insitionis origo
  60. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  61. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  62. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  63. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  64. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  65. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  66. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  67. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  68. inque dies magis in montem succedere silvas
  69. cogebant infraque locum concedere cultis,
  70. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  71. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  72. caerula distinguens inter plaga currere posset
  73. per tumulos et convallis camposque profusa;
  74. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  75. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  76. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  77. At liquidas avium voces imitarier ore
  78. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  79. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  80. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  81. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  82. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  83. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  84. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  85. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  86. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  87. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  88. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  89. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  90. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  91. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  92. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  93. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  94. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  95. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  96. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  97. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  98. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  99. atque extra numerum procedere membra moventes
  100. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  101. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  102. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  103. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  104. ducere multimodis voces et flectere cantus
  105. et supera calamos unco percurrere labro;
  106. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  107. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  108. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  109. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  110. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  111. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  112. posteriorque fere melior res illa reperta
  113. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  114. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  115. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  116. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  117. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  118. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  119. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  120. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  121. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  122. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  123. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  124. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  125. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  126. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  127. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  128. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  129. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  130. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  131. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;