De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  2. membra movere videbantur vocesque superbas
  3. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  4. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  5. subpeditabatur facies et forma manebat,
  6. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  7. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  8. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  9. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  10. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  11. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  12. praeterea caeli rationes ordine certo
  13. et varia annorum cernebant tempora verti
  14. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  15. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  16. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  17. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  18. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  19. luna dies et nox et noctis signa severa
  20. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  21. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  22. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  23. O genus infelix humanum, talia divis
  24. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  25. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  26. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  27. nec pietas ullast velatum saepe videri
  28. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  29. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  30. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  31. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  32. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  33. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  34. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  35. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  36. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  37. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  38. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  39. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  40. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  41. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  42. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  43. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  44. an divinitus aeterna donata salute
  45. perpetuo possint aevi labentia tractu
  46. inmensi validas aevi contemnere viris.
  47. praeterea cui non animus formidine divum
  48. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  49. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  50. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  51. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  52. corripiunt divum percussi membra timore,
  53. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  54. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  55. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  56. induperatorem classis super aequora verrit
  57. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  58. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  59. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  60. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  61. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  62. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  63. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  64. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  65. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  66. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  67. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  68. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  69. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  70. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  71. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  72. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  73. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  74. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  75. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  76. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  77. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  78. sive feras interficere et ditescere praeda;
  79. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  80. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  81. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  82. horribili sonitu silvas exederat altis
  83. a radicibus et terram percoxerat igni,
  84. manabat venis ferventibus in loca terrae
  85. concava conveniens argenti rivus et auri,
  86. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  87. posterius claro in terra splendere colore,
  88. tollebant nitido capti levique lepore,
  89. et simili formata videbant esse figura
  90. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  91. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  92. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  93. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  94. mucronum duci fastigia procudendo,
  95. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  96. materiemque dolare et levia radere tigna
  97. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  98. nec minus argento facere haec auroque parabant
  99. quam validi primum violentis viribus aeris,
  100. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  101. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  102. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  103. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  104. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  105. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  106. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  107. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  108. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  109. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  110. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  111. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  112. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  113. et lapides et item silvarum fragmina rami
  114. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  115. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  116. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  117. quo facilis magis est natura et copia maior.
  118. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  119. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  120. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  121. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  122. inde minutatim processit ferreus ensis
  123. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  124. et ferro coepere solum proscindere terrae
  125. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  126. et prius est armatum in equi conscendere costas
  127. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  128. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  129. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  130. et quam falciferos armatum escendere currus.
  131. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,