De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  2. et quam falciferos armatum escendere currus.
  3. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  4. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  5. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  6. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  7. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  8. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  9. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  10. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  11. et validos partim prae se misere leones
  12. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  13. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  14. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  15. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  16. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  17. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  18. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  19. inritata leae iaciebant corpora saltu
  20. undique et adversum venientibus ora patebant
  21. et nec opinantis a tergo deripiebant
  22. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  23. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  24. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  25. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  26. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  27. et validis socios caedebant dentibus apri
  28. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  29. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  30. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  31. nam transversa feros exibant dentis adactus
  32. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  33. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  34. concidere atque gravi terram consternere casu.
  35. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  36. effervescere cernebant in rebus agundis
  37. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  38. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  39. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  40. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  41. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  42. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  43. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  44. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  45. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  46. non quierint animo praesentire atque videre,
  47. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  48. et magis id possis factum contendere in omni
  49. in variis mundis varia ratione creatis,
  50. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  51. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  52. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  53. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  54. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  55. et facere ante viros lanam natura
  56. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  57. et sollertius est multo genus omne virile;
  58. agricolae donec vitio vertere severi,
  59. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  60. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  61. atque opere in duro durarent membra manusque.
  62. At specimen sationis et insitionis origo
  63. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  64. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  65. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  66. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  67. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  68. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  69. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  70. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  71. inque dies magis in montem succedere silvas
  72. cogebant infraque locum concedere cultis,
  73. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  74. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  75. caerula distinguens inter plaga currere posset
  76. per tumulos et convallis camposque profusa;
  77. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  78. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  79. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  80. At liquidas avium voces imitarier ore
  81. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  82. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  83. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  84. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  85. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  86. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  87. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  88. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  89. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  90. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  91. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  92. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  93. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  94. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  95. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  96. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  97. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  98. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  99. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  100. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  101. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  102. atque extra numerum procedere membra moventes
  103. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  104. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  105. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  106. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  107. ducere multimodis voces et flectere cantus
  108. et supera calamos unco percurrere labro;
  109. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  110. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  111. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  112. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  113. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  114. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  115. posteriorque fere melior res illa reperta
  116. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  117. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  118. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  119. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  120. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  121. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  122. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  123. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  124. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  125. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  126. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  127. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  128. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  129. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  130. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  131. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  132. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  133. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  134. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  135. idque minutatim vitam provexit in altum
  136. et belli magnos commovit funditus aestus.
  137. at vigiles mundi magnum versatile templum
  138. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  139. perdocuere homines annorum tempora verti
  140. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  141. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  142. et divisa colebatur discretaque tellus,
  143. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  144. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  145. carminibus cum res gestas coepere
  146. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  147. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  148. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  149. Navigia atque agri culturas moenia leges
  150. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  151. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  152. carmina, picturas et daedala signa polita
  153. usus et impigrae simul experientia mentis
  154. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  155. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  156. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  157. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  158. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.