De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  2. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  3. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  4. divitiis homines et honore et laude potentis
  5. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  6. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  7. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  8. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  9. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  10. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  11. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  12. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  13. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  14. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  15. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  16. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  17. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  18. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  19. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  20. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  21. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  22. quod fieret naturali varieque volaret
  23. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  24. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  25. et genus humanum frustra plerumque probavit
  26. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  27. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  28. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  29. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  30. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  31. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  32. non radii solis nec lucida tela diei
  33. discutiant, sed naturae species ratioque.
  34. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  35. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  36. esse et nativo consistere corpore caelum,
  37. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  38. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  39. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  40. ---
  41. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  42. currenti spatium praemonstra, callida musa
  43. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  44. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  45. ---
  46. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  47. ---
  48. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  49. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  50. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  51. et faciunt animos humilis formidine divom
  52. depressosque premunt ad terram propterea quod
  53. ignorantia causarum conferre deorum
  54. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  55. quorum operum causas nulla ratione videre
  56. possunt ac fieri divino numine rentur.
  57. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  58. si tamen interea mirantur qua ratione
  59. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  60. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  61. rursus in antiquas referuntur religionis
  62. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  63. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  64. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  65. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  66. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  67. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  68. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  69. delibata deum per te tibi numina sancta
  70. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  71. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  72. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  73. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  74. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  75. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  76. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  77. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  78. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  79. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  80. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  81. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  82. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  83. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  84. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  85. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  86. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  87. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  88. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  89. quorum operum causas nulla ratione videre
  90. possunt ac fieri divino numine rentur.
  91. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  92. propterea quia concurrunt sublime volantes
  93. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  94. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  95. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  96. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  97. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  98. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  99. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  100. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  101. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  102. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  103. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  104. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  105. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  106. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  107. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  108. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  109. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  110. verberibus venti versant planguntque per auras.
  111. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  112. frontibus adversis possint quam de latere ire
  113. diverso motu radentes corpora tractim,
  114. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  115. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  116. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  117. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  118. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  119. cum subito validi venti conlecta procella
  120. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  121. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  122. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  123. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  124. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  125. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  126. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  127. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  128. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  129. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  130. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  131. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  132. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  133. perscindat nubem perfringens impete recto;
  134. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  135. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  136. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  137. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  138. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  139. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  140. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  141. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  142. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  143. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  144. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  145. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  146. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  147. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  148. turbine ventorum comburens impete magno;
  149. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  150. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  151. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  152. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  153. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  154. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  155. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  156. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  157. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  158. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  159. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  160. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  161. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  162. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  163. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  164. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  165. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  166. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  167. e simili causa, concursu natus eodem.
  168. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  169. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.