De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  2. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  3. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  4. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  5. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  6. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  7. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  8. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  9. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  10. inde magistratum partim docuere creare
  11. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  12. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  13. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  14. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  15. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  16. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  17. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  18. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  19. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  20. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  21. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  22. qui violat factis communia foedera pacis.
  23. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  24. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  25. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  26. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  27. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  28. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  29. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  30. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  31. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  32. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  33. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  34. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  35. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  36. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  37. egregias animo facies vigilante videbant
  38. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  39. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  40. membra movere videbantur vocesque superbas
  41. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  42. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  43. subpeditabatur facies et forma manebat,
  44. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  45. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  46. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  47. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  48. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  49. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  50. praeterea caeli rationes ordine certo
  51. et varia annorum cernebant tempora verti
  52. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  53. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  54. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  55. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  56. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  57. luna dies et nox et noctis signa severa
  58. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  59. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  60. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  61. O genus infelix humanum, talia divis
  62. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  63. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  64. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  65. nec pietas ullast velatum saepe videri
  66. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  67. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  68. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  69. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  70. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  71. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  72. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  73. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  74. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  75. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  76. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  77. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  78. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  79. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  80. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  81. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  82. an divinitus aeterna donata salute
  83. perpetuo possint aevi labentia tractu
  84. inmensi validas aevi contemnere viris.
  85. praeterea cui non animus formidine divum
  86. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  87. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  88. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  89. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  90. corripiunt divum percussi membra timore,
  91. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  92. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  93. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  94. induperatorem classis super aequora verrit
  95. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  96. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  97. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  98. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  99. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  100. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  101. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  102. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  103. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  104. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  105. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  106. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  107. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  108. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  109. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  110. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  111. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  112. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  113. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  114. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  115. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  116. sive feras interficere et ditescere praeda;
  117. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  118. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  119. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  120. horribili sonitu silvas exederat altis
  121. a radicibus et terram percoxerat igni,
  122. manabat venis ferventibus in loca terrae
  123. concava conveniens argenti rivus et auri,
  124. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  125. posterius claro in terra splendere colore,
  126. tollebant nitido capti levique lepore,
  127. et simili formata videbant esse figura
  128. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  129. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  130. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  131. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  132. mucronum duci fastigia procudendo,
  133. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  134. materiemque dolare et levia radere tigna
  135. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  136. nec minus argento facere haec auroque parabant
  137. quam validi primum violentis viribus aeris,
  138. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  139. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  140. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  141. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  142. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  143. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  144. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  145. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  146. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  147. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  148. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  149. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  150. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  151. et lapides et item silvarum fragmina rami
  152. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  153. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  154. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  155. quo facilis magis est natura et copia maior.
  156. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  157. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  158. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  159. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  160. inde minutatim processit ferreus ensis
  161. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  162. et ferro coepere solum proscindere terrae
  163. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  164. et prius est armatum in equi conscendere costas
  165. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  166. quam biiugo curru belli temptare pericla.