De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  2. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  3. induperatorem classis super aequora verrit
  4. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  5. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  6. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  7. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  8. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  9. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  10. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  11. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  12. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  13. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  14. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  15. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  16. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  17. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  18. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  19. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  20. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  21. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  22. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  23. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  24. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  25. sive feras interficere et ditescere praeda;
  26. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  27. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  28. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  29. horribili sonitu silvas exederat altis
  30. a radicibus et terram percoxerat igni,
  31. manabat venis ferventibus in loca terrae
  32. concava conveniens argenti rivus et auri,
  33. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  34. posterius claro in terra splendere colore,
  35. tollebant nitido capti levique lepore,
  36. et simili formata videbant esse figura
  37. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  38. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  39. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  40. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  41. mucronum duci fastigia procudendo,
  42. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  43. materiemque dolare et levia radere tigna
  44. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  45. nec minus argento facere haec auroque parabant
  46. quam validi primum violentis viribus aeris,
  47. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  48. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  49. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat