De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. posterius claro in terra splendere colore,
  2. tollebant nitido capti levique lepore,
  3. et simili formata videbant esse figura
  4. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  5. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  6. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  7. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  8. mucronum duci fastigia procudendo,
  9. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  10. materiemque dolare et levia radere tigna
  11. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  12. nec minus argento facere haec auroque parabant
  13. quam validi primum violentis viribus aeris,
  14. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  15. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  16. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  17. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  18. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  19. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  20. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;