De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  2. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  3. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  4. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  5. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  6. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  7. et lapides et item silvarum fragmina rami
  8. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  9. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  10. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  11. quo facilis magis est natura et copia maior.
  12. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  13. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  14. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  15. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  16. inde minutatim processit ferreus ensis
  17. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  18. et ferro coepere solum proscindere terrae
  19. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  20. et prius est armatum in equi conscendere costas