De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  2. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  3. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  4. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  5. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  6. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  7. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  8. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  9. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  10. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  11. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  12. sive feras interficere et ditescere praeda;
  13. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  14. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  15. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  16. horribili sonitu silvas exederat altis
  17. a radicibus et terram percoxerat igni,
  18. manabat venis ferventibus in loca terrae
  19. concava conveniens argenti rivus et auri,
  20. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant