De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  2. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  3. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  4. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  5. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  6. sive feras interficere et ditescere praeda;
  7. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  8. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  9. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  10. horribili sonitu silvas exederat altis
  11. a radicibus et terram percoxerat igni,
  12. manabat venis ferventibus in loca terrae
  13. concava conveniens argenti rivus et auri,
  14. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  15. posterius claro in terra splendere colore,
  16. tollebant nitido capti levique lepore,
  17. et simili formata videbant esse figura
  18. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  19. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  20. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  21. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  22. mucronum duci fastigia procudendo,
  23. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  24. materiemque dolare et levia radere tigna
  25. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  26. nec minus argento facere haec auroque parabant
  27. quam validi primum violentis viribus aeris,
  28. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  29. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  30. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  31. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  32. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  33. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  34. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  35. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  36. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  37. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  38. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  39. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  40. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  41. et lapides et item silvarum fragmina rami
  42. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  43. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  44. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  45. quo facilis magis est natura et copia maior.
  46. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  47. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  48. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  49. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  50. inde minutatim processit ferreus ensis
  51. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  52. et ferro coepere solum proscindere terrae
  53. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  54. et prius est armatum in equi conscendere costas
  55. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  56. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  57. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  58. et quam falciferos armatum escendere currus.
  59. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  60. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  61. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  62. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  63. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  64. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  65. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  66. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  67. et validos partim prae se misere leones
  68. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  69. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  70. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  71. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  72. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  73. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  74. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  75. inritata leae iaciebant corpora saltu
  76. undique et adversum venientibus ora patebant
  77. et nec opinantis a tergo deripiebant
  78. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  79. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  80. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  81. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  82. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  83. et validis socios caedebant dentibus apri
  84. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  85. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  86. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  87. nam transversa feros exibant dentis adactus
  88. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  89. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  90. concidere atque gravi terram consternere casu.
  91. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  92. effervescere cernebant in rebus agundis
  93. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  94. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  95. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  96. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  97. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  98. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  99. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  100. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  101. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  102. non quierint animo praesentire atque videre,
  103. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  104. et magis id possis factum contendere in omni
  105. in variis mundis varia ratione creatis,
  106. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  107. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  108. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  109. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  110. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  111. et facere ante viros lanam natura
  112. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  113. et sollertius est multo genus omne virile;
  114. agricolae donec vitio vertere severi,
  115. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  116. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  117. atque opere in duro durarent membra manusque.
  118. At specimen sationis et insitionis origo
  119. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  120. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  121. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  122. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  123. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  124. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  125. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  126. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  127. inque dies magis in montem succedere silvas
  128. cogebant infraque locum concedere cultis,
  129. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  130. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  131. caerula distinguens inter plaga currere posset
  132. per tumulos et convallis camposque profusa;
  133. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  134. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  135. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  136. At liquidas avium voces imitarier ore
  137. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  138. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  139. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  140. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  141. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  142. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  143. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  144. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  145. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  146. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  147. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  148. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  149. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  150. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.