De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  2. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  3. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  4. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  5. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  6. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  7. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  8. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  9. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  10. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  11. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  12. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  13. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  14. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  15. condere coeperunt urbis arcemque locare
  16. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  17. et pecudes et agros divisere atque dedere
  18. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  19. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  20. posterius res inventast aurumque repertum,
  21. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  22. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  23. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  24. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  25. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  26. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  27. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  28. ut fundamento stabili fortuna maneret
  29. et placidam possent opulenti degere vitam,
  30. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  31. certantes iter infestum fecere viai,
  32. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  33. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  34. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  35. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  36. ut satius multo iam sit parere quietum
  37. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  38. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  39. angustum per iter luctantes ambitionis;
  40. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  41. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  42. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  43. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  44. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  45. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  46. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  47. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  48. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  49. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  50. inde magistratum partim docuere creare
  51. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  52. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  53. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  54. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  55. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  56. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  57. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  58. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  59. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  60. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  61. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  62. qui violat factis communia foedera pacis.
  63. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  64. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  65. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  66. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  67. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  68. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  69. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  70. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  71. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  72. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  73. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  74. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  75. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  76. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  77. egregias animo facies vigilante videbant
  78. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  79. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  80. membra movere videbantur vocesque superbas
  81. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  82. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  83. subpeditabatur facies et forma manebat,
  84. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  85. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  86. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  87. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  88. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  89. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  90. praeterea caeli rationes ordine certo
  91. et varia annorum cernebant tempora verti
  92. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  93. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  94. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  95. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  96. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  97. luna dies et nox et noctis signa severa
  98. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  99. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  100. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  101. O genus infelix humanum, talia divis
  102. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  103. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  104. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  105. nec pietas ullast velatum saepe videri
  106. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  107. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  108. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  109. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  110. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  111. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  112. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  113. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  114. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  115. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  116. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  117. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  118. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  119. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  120. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  121. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  122. an divinitus aeterna donata salute
  123. perpetuo possint aevi labentia tractu
  124. inmensi validas aevi contemnere viris.
  125. praeterea cui non animus formidine divum
  126. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  127. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  128. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  129. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  130. corripiunt divum percussi membra timore,
  131. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  132. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  133. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  134. induperatorem classis super aequora verrit
  135. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  136. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  137. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  138. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  139. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  140. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  141. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  142. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  143. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  144. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  145. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  146. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  147. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  148. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  149. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  150. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat