De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  2. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  3. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  4. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  5. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  6. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  7. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  8. atque extra numerum procedere membra moventes
  9. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  10. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  11. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  12. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  13. ducere multimodis voces et flectere cantus
  14. et supera calamos unco percurrere labro;
  15. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  16. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  17. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  18. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  19. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  20. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  21. posteriorque fere melior res illa reperta
  22. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  23. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  24. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  25. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  26. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  27. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  28. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  29. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  30. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  31. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  32. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  33. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  34. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  35. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  36. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  37. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  38. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  39. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  40. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  41. idque minutatim vitam provexit in altum
  42. et belli magnos commovit funditus aestus.
  43. at vigiles mundi magnum versatile templum
  44. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  45. perdocuere homines annorum tempora verti
  46. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  47. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  48. et divisa colebatur discretaque tellus,
  49. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  50. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  51. carminibus cum res gestas coepere
  52. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  53. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  54. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  55. Navigia atque agri culturas moenia leges
  56. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  57. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  58. carmina, picturas et daedala signa polita
  59. usus et impigrae simul experientia mentis
  60. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  61. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  62. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  63. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  64. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa
  51. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  52. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  53. ---
  54. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  55. ---
  56. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  57. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  58. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  59. et faciunt animos humilis formidine divom
  60. depressosque premunt ad terram propterea quod
  61. ignorantia causarum conferre deorum
  62. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  66. si tamen interea mirantur qua ratione
  67. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  68. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  69. rursus in antiquas referuntur religionis
  70. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  71. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  72. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  73. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  74. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  75. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  76. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  77. delibata deum per te tibi numina sancta
  78. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  79. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  80. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  81. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  82. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  83. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  84. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  85. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  86. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  87. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  88. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  89. multa tamen restant et sunt ornanda politis