De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  2. morigerisque modis et munde corpore culto,
  3. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  4. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  5. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  6. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  7. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  8. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  118. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  119. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  120. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  121. inmortalia mortali sermone notantes;
  122. quae procul usque adeo divino a numine distent
  123. inque deum numero quae sint indigna videri,