De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  2. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  3. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  4. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  5. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  6. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  7. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  8. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  9. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  10. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  11. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  12. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  13. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  14. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  15. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  16. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  17. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  18. sive feras interficere et ditescere praeda;
  19. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  20. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  21. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  22. horribili sonitu silvas exederat altis
  23. a radicibus et terram percoxerat igni,
  24. manabat venis ferventibus in loca terrae
  25. concava conveniens argenti rivus et auri,
  26. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  27. posterius claro in terra splendere colore,
  28. tollebant nitido capti levique lepore,
  29. et simili formata videbant esse figura
  30. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  31. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  32. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  33. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  34. mucronum duci fastigia procudendo,
  35. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  36. materiemque dolare et levia radere tigna
  37. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  38. nec minus argento facere haec auroque parabant
  39. quam validi primum violentis viribus aeris,
  40. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  41. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  42. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  43. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  44. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  45. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  46. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  47. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  48. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  49. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  50. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  51. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  52. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  53. et lapides et item silvarum fragmina rami
  54. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  55. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  56. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  57. quo facilis magis est natura et copia maior.
  58. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  59. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  60. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  61. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  62. inde minutatim processit ferreus ensis
  63. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  64. et ferro coepere solum proscindere terrae
  65. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  66. et prius est armatum in equi conscendere costas
  67. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  68. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  69. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  70. et quam falciferos armatum escendere currus.
  71. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  72. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  73. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  74. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  75. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  76. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  77. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  78. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  79. et validos partim prae se misere leones
  80. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  81. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  82. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  83. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  84. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  85. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  86. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  87. inritata leae iaciebant corpora saltu
  88. undique et adversum venientibus ora patebant
  89. et nec opinantis a tergo deripiebant
  90. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  91. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  92. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  93. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  94. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  95. et validis socios caedebant dentibus apri
  96. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  97. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  98. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  99. nam transversa feros exibant dentis adactus
  100. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  101. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  102. concidere atque gravi terram consternere casu.
  103. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  104. effervescere cernebant in rebus agundis
  105. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  106. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  107. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  108. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae