De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  2. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  3. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  4. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  5. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  6. non quierint animo praesentire atque videre,
  7. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  8. et magis id possis factum contendere in omni
  9. in variis mundis varia ratione creatis,
  10. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  11. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  12. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  13. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  14. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  15. et facere ante viros lanam natura
  16. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  17. et sollertius est multo genus omne virile;
  18. agricolae donec vitio vertere severi,
  19. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  20. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  21. atque opere in duro durarent membra manusque.
  22. At specimen sationis et insitionis origo
  23. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  24. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  25. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  26. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  27. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  28. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  29. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  30. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  31. inque dies magis in montem succedere silvas
  32. cogebant infraque locum concedere cultis,
  33. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  34. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  35. caerula distinguens inter plaga currere posset
  36. per tumulos et convallis camposque profusa;
  37. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  38. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  39. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  40. At liquidas avium voces imitarier ore
  41. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  42. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  43. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  44. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  45. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  46. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  47. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  48. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  49. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  50. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  51. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  52. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  53. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  54. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  55. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  56. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  57. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  58. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  59. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  60. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  61. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  62. atque extra numerum procedere membra moventes
  63. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  64. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  65. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  66. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  67. ducere multimodis voces et flectere cantus
  68. et supera calamos unco percurrere labro;
  69. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  70. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  71. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  72. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  73. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  74. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  75. posteriorque fere melior res illa reperta
  76. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  77. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  78. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  79. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  80. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  81. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  82. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  83. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  84. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  85. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  86. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  87. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  88. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  89. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  90. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  91. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  92. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  93. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  94. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  95. idque minutatim vitam provexit in altum
  96. et belli magnos commovit funditus aestus.
  97. at vigiles mundi magnum versatile templum
  98. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  99. perdocuere homines annorum tempora verti
  100. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  101. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  102. et divisa colebatur discretaque tellus,
  103. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  104. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  105. carminibus cum res gestas coepere
  106. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  107. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  108. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.