De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  2. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  3. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  4. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  5. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  6. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  7. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  8. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  9. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  10. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  11. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  12. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  13. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  14. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  15. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  16. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  17. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  18. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  19. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  20. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  21. sive feras interficere et ditescere praeda;
  22. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  23. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  24. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  25. horribili sonitu silvas exederat altis
  26. a radicibus et terram percoxerat igni,
  27. manabat venis ferventibus in loca terrae
  28. concava conveniens argenti rivus et auri,
  29. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  30. posterius claro in terra splendere colore,
  31. tollebant nitido capti levique lepore,
  32. et simili formata videbant esse figura
  33. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  34. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  35. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  36. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  37. mucronum duci fastigia procudendo,
  38. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  39. materiemque dolare et levia radere tigna
  40. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  41. nec minus argento facere haec auroque parabant
  42. quam validi primum violentis viribus aeris,
  43. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  44. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  45. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  46. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  47. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  48. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  49. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  50. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  51. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  52. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  53. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  54. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  55. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  56. et lapides et item silvarum fragmina rami
  57. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  58. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  59. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  60. quo facilis magis est natura et copia maior.
  61. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  62. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  63. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  64. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  65. inde minutatim processit ferreus ensis
  66. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  67. et ferro coepere solum proscindere terrae
  68. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  69. et prius est armatum in equi conscendere costas
  70. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  71. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  72. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  73. et quam falciferos armatum escendere currus.
  74. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  75. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  76. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  77. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  78. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  79. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  80. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  81. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  82. et validos partim prae se misere leones
  83. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  84. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  85. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  86. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  87. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  88. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  89. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  90. inritata leae iaciebant corpora saltu
  91. undique et adversum venientibus ora patebant
  92. et nec opinantis a tergo deripiebant
  93. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  94. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  95. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  96. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  97. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  98. et validis socios caedebant dentibus apri
  99. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  100. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  101. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.