De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam transversa feros exibant dentis adactus
  2. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  3. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  4. concidere atque gravi terram consternere casu.
  5. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  6. effervescere cernebant in rebus agundis
  7. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  8. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  9. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  10. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  11. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  12. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  13. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  14. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  15. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  16. non quierint animo praesentire atque videre,
  17. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  18. et magis id possis factum contendere in omni
  19. in variis mundis varia ratione creatis,
  20. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  21. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  22. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  23. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  24. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  25. et facere ante viros lanam natura
  26. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  27. et sollertius est multo genus omne virile;
  28. agricolae donec vitio vertere severi,
  29. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  30. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  31. atque opere in duro durarent membra manusque.
  32. At specimen sationis et insitionis origo
  33. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  34. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  35. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  36. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  37. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  38. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  39. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  40. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  41. inque dies magis in montem succedere silvas
  42. cogebant infraque locum concedere cultis,
  43. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  44. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  45. caerula distinguens inter plaga currere posset
  46. per tumulos et convallis camposque profusa;
  47. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  48. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  49. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  50. At liquidas avium voces imitarier ore
  51. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  52. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  53. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  54. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  55. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  56. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  57. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  58. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  59. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  60. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  61. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  62. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  63. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  64. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  65. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  66. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  67. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  68. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  69. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  70. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  71. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  72. atque extra numerum procedere membra moventes
  73. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  74. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  75. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  76. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  77. ducere multimodis voces et flectere cantus
  78. et supera calamos unco percurrere labro;
  79. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  80. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  81. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  82. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  83. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  84. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  85. posteriorque fere melior res illa reperta
  86. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  87. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  88. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  89. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  90. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  91. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  92. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  93. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  94. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  95. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  96. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  97. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  98. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  99. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  100. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  101. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat