De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  2. ut satius multo iam sit parere quietum
  3. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  4. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  5. angustum per iter luctantes ambitionis;
  6. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  7. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  8. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  9. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  10. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  11. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  12. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  13. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  14. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  15. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  16. inde magistratum partim docuere creare
  17. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  18. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  19. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  20. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  21. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  22. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  23. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  24. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  25. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  26. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  27. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  28. qui violat factis communia foedera pacis.
  29. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  30. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  31. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  32. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  33. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  34. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  35. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  36. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  37. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  38. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  39. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  40. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  41. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  42. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  43. egregias animo facies vigilante videbant
  44. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  45. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  46. membra movere videbantur vocesque superbas
  47. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  48. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  49. subpeditabatur facies et forma manebat,
  50. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  51. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  52. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  53. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  54. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  55. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  56. praeterea caeli rationes ordine certo
  57. et varia annorum cernebant tempora verti
  58. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  59. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  60. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  61. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  62. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  63. luna dies et nox et noctis signa severa
  64. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  65. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  66. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  67. O genus infelix humanum, talia divis
  68. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  69. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  70. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  71. nec pietas ullast velatum saepe videri
  72. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  73. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  74. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  75. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  76. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  77. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  78. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  79. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  80. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  81. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  82. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  83. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  84. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  85. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  86. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  87. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  88. an divinitus aeterna donata salute
  89. perpetuo possint aevi labentia tractu
  90. inmensi validas aevi contemnere viris.
  91. praeterea cui non animus formidine divum
  92. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  93. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  94. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  95. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  96. corripiunt divum percussi membra timore,
  97. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  98. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  99. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  100. induperatorem classis super aequora verrit
  101. cum validis pariter legionibus atque elephantis,