De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  2. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  3. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  4. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  5. qui violat factis communia foedera pacis.
  6. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  7. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  8. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  9. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  10. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  11. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  12. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  13. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  14. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  15. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  16. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  17. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  18. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  19. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  20. egregias animo facies vigilante videbant
  21. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  22. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  23. membra movere videbantur vocesque superbas
  24. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  25. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  26. subpeditabatur facies et forma manebat,
  27. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  28. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  29. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  30. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  31. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  32. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  33. praeterea caeli rationes ordine certo
  34. et varia annorum cernebant tempora verti
  35. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  36. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  37. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  38. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  39. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  40. luna dies et nox et noctis signa severa
  41. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  42. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  43. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  44. O genus infelix humanum, talia divis
  45. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  46. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  47. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  48. nec pietas ullast velatum saepe videri
  49. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras