De Rerum Natura
Lucretius
-
- inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
- sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
- verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
- Inque dies magis hi victum vitamque priorem
- commutare novis monstrabant rebus et igni,
- ingenio qui praestabant et corde vigebant.
- condere coeperunt urbis arcemque locare
- praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
- et pecudes et agros divisere atque dedere
- pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
- nam facies multum valuit viresque vigebant.
- posterius res inventast aurumque repertum,
- quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
- divitioris enim sectam plerumque secuntur
- quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
- quod siquis vera vitam ratione gubernet,
- divitiae grandes homini sunt vivere parce
- aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
- at claros homines voluerunt se atque potentes,
- ut fundamento stabili fortuna maneret
- et placidam possent opulenti degere vitam,
- ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
- certantes iter infestum fecere viai,
- et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
- invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
- invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
- plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
- ut satius multo iam sit parere quietum
- quam regere imperio res velle et regna tenere.
- proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
- angustum per iter luctantes ambitionis;
- quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
- res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
- nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
- Ergo regibus occisis subversa iacebat
- pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
- et capitis summi praeclarum insigne cruentum
- sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
- nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
- res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
- imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
- inde magistratum partim docuere creare
- iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
- nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
- ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
- sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
- acrius ex ira quod enim se quisque parabat
- ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
- hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.