De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  2. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  3. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  4. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  5. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  6. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  7. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  8. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  9. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  10. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  11. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  12. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  13. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  14. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  15. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  16. an divinitus aeterna donata salute
  17. perpetuo possint aevi labentia tractu
  18. inmensi validas aevi contemnere viris.
  19. praeterea cui non animus formidine divum
  20. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  21. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  22. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  23. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  24. corripiunt divum percussi membra timore,
  25. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  26. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  27. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  28. induperatorem classis super aequora verrit
  29. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  30. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  31. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  32. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  33. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  34. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  35. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  36. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  37. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  38. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  39. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  40. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  41. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  42. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  43. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  44. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  45. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  46. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  47. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  48. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  49. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,