De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  2. florida fulserunt viridanti prata colore,
  3. arboribusque datumst variis exinde per auras
  4. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  5. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  6. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  7. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  8. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  9. multa modis multis varia ratione coorta.
  10. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  11. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  12. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  13. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  14. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  15. imbribus et calido solis concreta vapore;
  16. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  17. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  18. principio genus alituum variaeque volucres
  19. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  20. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  21. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  22. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  23. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  24. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  25. crescebant uteri terram radicibus apti;
  26. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  27. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  28. convertebat ibi natura foramina terrae
  29. et sucum venis cogebat fundere apertis
  30. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  31. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  32. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  33. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  34. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  35. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  36. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  37. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  38. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  39. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  40. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  41. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  42. simul volucres variantibus formis.
  43. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  44. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  45. mutat enim mundi naturam totius aetas
  46. ex alioque alius status excipere omnia debet
  47. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  48. omnia commutat natura et vertere cogit.
  49. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  50. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  51. sic igitur mundi naturam totius aetas
  52. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  53. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  54. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  55. conatast mira facie membrisque coorta,
  56. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  57. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  58. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  59. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  60. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  61. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  62. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  63. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  64. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  65. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  66. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  67. ut propagando possint procudere saecla;
  68. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  69. semina qua possint membris manare remissis,
  70. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  71. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  72. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  73. nec potuisse propagando procudere prolem.
  74. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  75. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  76. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  77. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  78. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  79. principio genus acre leonum saevaque saecla
  80. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  81. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  82. et genus omne quod est veterino semine partum
  83. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  84. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  85. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  86. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  87. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  88. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  89. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  90. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  91. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  92. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  93. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  94. donec ad interitum genus id natura redegit.
  95. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  96. esse queunt duplici natura et corpore bino
  97. ex alienigenis membris compacta, potestas
  98. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  99. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  100. principio circum tribus actis impiger annis
  101. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  102. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  103. post ubi equum validae vires aetate senecta
  104. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  105. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  106. officit et molli vestit lanugine malas;
  107. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  108. confieri credas Centauros posse neque esse,
  109. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  110. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  111. inter se quorum discordia membra videmus;
  112. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  113. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  114. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  115. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  116. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  117. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  118. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  119. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  120. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  121. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  122. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  123. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  124. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  125. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  126. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  127. multa licet simili ratione effutiat ore,
  128. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  129. fluxisse et gemmis florere arbusta
  130. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  131. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  132. et manibus totum circum se vertere caelum.
  133. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  134. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  135. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  136. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  137. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  138. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  139. non tamen inter se possunt complexa creari,
  140. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  141. foedere naturae certo discrimina servant.
  142. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  143. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  144. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  145. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  146. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  147. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  148. multaque per caelum solis volventia lustra
  149. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  150. nec robustus erat curvi moderator aratri
  151. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  152. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  153. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  154. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  155. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  156. glandiferas inter curabant corpora quercus
  157. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  158. arbita puniceo fieri matura colore,
  159. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  160. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  161. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  162. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  163. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  164. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  165. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  166. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  167. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  168. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  169. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  170. necdum res igni scibant tractare neque uti
  171. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  172. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  173. et frutices inter condebant squalida membra
  174. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  175. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  176. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  177. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  178. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  179. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  180. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  181. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  182. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  183. et manuum mira freti virtute pedumque
  184. consectabantur silvestria saecla ferarum
  185. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  186. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  187. saetigerisque pares subus silvestria membra
  188. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  189. circum se foliis ac frondibus involventes.
  190. nec plangore diem magno solemque per agros
  191. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  192. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  193. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  194. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  195. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  196. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  197. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  198. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  199. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  200. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  201. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  202. spumigeri suis adventu validique leonis
  203. atque intempesta cedebant nocte paventes
  204. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  205. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  206. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  207. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  208. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  209. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  210. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  211. at quos effugium servarat corpore adeso,
  212. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  213. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  214. donique eos vita privarant vermina saeva
  215. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  216. at non multa virum sub signis milia ducta
  217. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  218. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  219. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  220. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  221. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  222. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  223. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  224. tum penuria deinde cibi languentia leto
  225. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  226. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  227. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  228. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  229. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  230. ---
  231. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  232. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  233. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  234. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  235. et Venus inminuit viris puerique parentum
  236. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  237. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  238. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  239. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  240. vocibus et gestu cum balbe significarent
  241. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  242. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  243. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  244. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  245. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  246. At varios linguae sonitus natura subegit
  247. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  248. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  249. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  250. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  251. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  252. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  253. illis iratus petit atque infestus inurget.
  254. at catuli pantherarum scymnique leonum
  255. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  256. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  257. alituum porro genus alis omne videmus
  258. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  259. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  260. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  261. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  262. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  263. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  264. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  265. inter se fuerant, unde insita notities est
  266. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  267. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  268. cogere item pluris unus victosque domare
  269. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  270. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  271. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  272. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  273. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  274. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  275. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  276. pro vario sensu varia res voce notaret?
  277. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  278. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  279. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  280. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  281. inritata canum cum primum magna Molossum
  282. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  283. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  284. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  285. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  286. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  287. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  288. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  289. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  290. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  291. denique non hinnitus item differre videtur,
  292. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  293. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  294. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  295. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  296. postremo genus alituum variaeque volucres,
  297. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  298. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  299. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  300. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  301. et partim mutant cum tempestatibus una
  302. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  303. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  304. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  305. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  306. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  307. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  308. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  309. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  310. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  311. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  312. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  313. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  314. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  315. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  316. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  317. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  318. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  319. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  320. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  321. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  322. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  323. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  324. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  325. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  326. condere coeperunt urbis arcemque locare
  327. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  328. et pecudes et agros divisere atque dedere
  329. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  330. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  331. posterius res inventast aurumque repertum,
  332. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  333. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  334. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  335. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  336. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  337. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  338. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  339. ut fundamento stabili fortuna maneret
  340. et placidam possent opulenti degere vitam,
  341. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  342. certantes iter infestum fecere viai,
  343. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  344. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  345. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  346. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  347. ut satius multo iam sit parere quietum
  348. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  349. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  350. angustum per iter luctantes ambitionis;
  351. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  352. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  353. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  354. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  355. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  356. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  357. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  358. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  359. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  360. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  361. inde magistratum partim docuere creare
  362. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  363. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  364. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  365. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.