De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. certantes iter infestum fecere viai,
  2. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  3. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  4. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  5. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  6. ut satius multo iam sit parere quietum
  7. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  8. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  9. angustum per iter luctantes ambitionis;
  10. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  11. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  12. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  13. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  14. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  15. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  16. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  17. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  18. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  19. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  20. inde magistratum partim docuere creare
  21. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  22. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  23. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  24. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  25. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  26. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  27. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  28. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  29. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  30. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  31. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  32. qui violat factis communia foedera pacis.
  33. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  34. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  35. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  36. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  37. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  38. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  39. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  40. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  41. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  42. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  43. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  44. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  45. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  46. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  47. egregias animo facies vigilante videbant
  48. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  49. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  50. membra movere videbantur vocesque superbas
  51. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  52. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  53. subpeditabatur facies et forma manebat,
  54. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  55. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  56. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  57. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  58. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  59. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  60. praeterea caeli rationes ordine certo
  61. et varia annorum cernebant tempora verti
  62. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  63. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  64. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  65. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  66. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  67. luna dies et nox et noctis signa severa
  68. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  69. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  70. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  71. O genus infelix humanum, talia divis
  72. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  73. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  74. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  75. nec pietas ullast velatum saepe videri
  76. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  77. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  78. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  79. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  80. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  81. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  82. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  83. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  84. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  85. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  86. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  87. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  88. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  89. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  90. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  91. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  92. an divinitus aeterna donata salute
  93. perpetuo possint aevi labentia tractu
  94. inmensi validas aevi contemnere viris.
  95. praeterea cui non animus formidine divum
  96. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  97. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  98. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  99. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  100. corripiunt divum percussi membra timore,
  101. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  102. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  103. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  104. induperatorem classis super aequora verrit
  105. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  106. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  107. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  108. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  109. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  110. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  111. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  112. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  113. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  114. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  115. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  116. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  117. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  118. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  119. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  120. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  121. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  122. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  123. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  124. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  125. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  126. sive feras interficere et ditescere praeda;
  127. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  128. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  129. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  130. horribili sonitu silvas exederat altis
  131. a radicibus et terram percoxerat igni,
  132. manabat venis ferventibus in loca terrae
  133. concava conveniens argenti rivus et auri,
  134. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  135. posterius claro in terra splendere colore,
  136. tollebant nitido capti levique lepore,
  137. et simili formata videbant esse figura
  138. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  139. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  140. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  141. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  142. mucronum duci fastigia procudendo,
  143. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  144. materiemque dolare et levia radere tigna
  145. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  146. nec minus argento facere haec auroque parabant
  147. quam validi primum violentis viribus aeris,
  148. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  149. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  150. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  151. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  152. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  153. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  154. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  155. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  156. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  157. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  158. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  159. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  160. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  161. et lapides et item silvarum fragmina rami
  162. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.