De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  2. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  3. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  4. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  5. et manuum mira freti virtute pedumque
  6. consectabantur silvestria saecla ferarum
  7. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  8. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  9. saetigerisque pares subus silvestria membra
  10. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  11. circum se foliis ac frondibus involventes.
  12. nec plangore diem magno solemque per agros
  13. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  14. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  15. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  16. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  17. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  18. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  19. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  20. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  21. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  22. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  23. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  24. spumigeri suis adventu validique leonis
  25. atque intempesta cedebant nocte paventes
  26. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  27. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  28. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  29. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  30. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  31. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  32. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  33. at quos effugium servarat corpore adeso,
  34. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  35. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  36. donique eos vita privarant vermina saeva
  37. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  38. at non multa virum sub signis milia ducta
  39. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  40. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  41. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  42. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  43. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  44. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  45. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  46. tum penuria deinde cibi languentia leto
  47. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  48. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  49. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  50. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  51. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  52. ---
  53. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  54. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  55. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  56. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  57. et Venus inminuit viris puerique parentum
  58. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  59. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  60. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  61. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  62. vocibus et gestu cum balbe significarent
  63. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  64. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  65. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  66. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  67. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  68. At varios linguae sonitus natura subegit
  69. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  70. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  71. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  72. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  73. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  74. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  75. illis iratus petit atque infestus inurget.
  76. at catuli pantherarum scymnique leonum
  77. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  78. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  79. alituum porro genus alis omne videmus
  80. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  81. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  82. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  83. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  84. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  85. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  86. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  87. inter se fuerant, unde insita notities est
  88. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  89. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  90. cogere item pluris unus victosque domare
  91. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  92. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  93. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  94. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  95. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  96. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  97. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  98. pro vario sensu varia res voce notaret?
  99. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  100. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  101. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  102. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  103. inritata canum cum primum magna Molossum
  104. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  105. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  106. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  107. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  108. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  109. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  110. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  111. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  112. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  113. denique non hinnitus item differre videtur,
  114. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  115. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  116. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  117. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  118. postremo genus alituum variaeque volucres,
  119. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  120. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  121. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  122. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  123. et partim mutant cum tempestatibus una
  124. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  125. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  126. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  127. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  128. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  129. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  130. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  131. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  132. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  133. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  134. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  135. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  136. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  137. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  138. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  139. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  140. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  141. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  142. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  143. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  144. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  145. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  146. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  147. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  148. condere coeperunt urbis arcemque locare
  149. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  150. et pecudes et agros divisere atque dedere
  151. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  152. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  153. posterius res inventast aurumque repertum,
  154. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  155. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  156. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  157. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  158. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  159. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  160. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  161. ut fundamento stabili fortuna maneret
  162. et placidam possent opulenti degere vitam,
  163. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem