De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  2. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  3. quo facilis magis est natura et copia maior.
  4. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  5. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  6. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  7. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  8. inde minutatim processit ferreus ensis
  9. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  10. et ferro coepere solum proscindere terrae
  11. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  12. et prius est armatum in equi conscendere costas
  13. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  14. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  15. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  16. et quam falciferos armatum escendere currus.
  17. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  18. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  19. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  20. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  21. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  22. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  23. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  24. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  25. et validos partim prae se misere leones
  26. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  27. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  28. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  29. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  30. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  31. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  32. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  33. inritata leae iaciebant corpora saltu
  34. undique et adversum venientibus ora patebant
  35. et nec opinantis a tergo deripiebant
  36. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  37. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  38. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  39. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  40. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  41. et validis socios caedebant dentibus apri
  42. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  43. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  44. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  45. nam transversa feros exibant dentis adactus
  46. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  47. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  48. concidere atque gravi terram consternere casu.
  49. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  50. effervescere cernebant in rebus agundis
  51. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  52. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  53. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  54. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  55. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  56. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  57. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  58. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  59. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  60. non quierint animo praesentire atque videre,
  61. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  62. et magis id possis factum contendere in omni
  63. in variis mundis varia ratione creatis,
  64. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  65. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  66. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  67. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  68. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  69. et facere ante viros lanam natura
  70. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  71. et sollertius est multo genus omne virile;
  72. agricolae donec vitio vertere severi,
  73. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  74. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  75. atque opere in duro durarent membra manusque.
  76. At specimen sationis et insitionis origo
  77. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  78. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  79. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  80. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  81. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  82. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  83. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  84. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  85. inque dies magis in montem succedere silvas
  86. cogebant infraque locum concedere cultis,
  87. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  88. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  89. caerula distinguens inter plaga currere posset
  90. per tumulos et convallis camposque profusa;
  91. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  92. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  93. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  94. At liquidas avium voces imitarier ore
  95. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  96. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  97. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  98. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  99. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  100. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  101. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  102. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  103. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  104. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  105. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  106. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  107. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  108. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  109. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  110. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  111. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  112. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  113. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  114. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  115. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  116. atque extra numerum procedere membra moventes
  117. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  118. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  119. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  120. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  121. ducere multimodis voces et flectere cantus
  122. et supera calamos unco percurrere labro;
  123. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  124. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  125. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  126. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  127. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  128. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  129. posteriorque fere melior res illa reperta
  130. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  131. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  132. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  133. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  134. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  135. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  136. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  137. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  138. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  139. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  140. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  141. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  142. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  143. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  144. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  145. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  146. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  147. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  148. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  149. idque minutatim vitam provexit in altum
  150. et belli magnos commovit funditus aestus.
  151. at vigiles mundi magnum versatile templum
  152. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  153. perdocuere homines annorum tempora verti
  154. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  155. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  156. et divisa colebatur discretaque tellus,
  157. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  158. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  159. carminibus cum res gestas coepere
  160. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  161. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  162. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.