De Rerum Natura
Lucretius
-
- mittere et utilitas expressit nomina rerum,
- non alia longe ratione atque ipsa videtur
- protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
- cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
- sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
- cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
- illis iratus petit atque infestus inurget.
- at catuli pantherarum scymnique leonum
- unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
- vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
- alituum porro genus alis omne videmus
- fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
- proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
- rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
- desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
- vocibus et varios sonitus emittere linguae,
- tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
- praeterea si non alii quoque vocibus usi
- inter se fuerant, unde insita notities est
- utilitatis et unde data est huic prima potestas,
- quid vellet facere ut sciret animoque videret?
- cogere item pluris unus victosque domare
- non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
- nec ratione docere ulla suadereque surdis,
- quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
- nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
- vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
- postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
- si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
- pro vario sensu varia res voce notaret?
- cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
- dissimilis soleant voces variasque ciere,
- cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
- quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
- inritata canum cum primum magna Molossum
- mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
- longe alio sonitu rabies restricta minatur,
- et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
- at catulos blande cum lingua lambere temptant
- aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
- suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
- longe alio pacto gannitu vocis adulant,
- et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
- plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
- denique non hinnitus item differre videtur,
- inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
- pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
- et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
- et cum sic alias concussis artibus hinnit?