De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. expergefactique secuntur inania saepe
  2. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  3. donec discussis redeant erroribus ad se.
  4. at consueta domi catulorum blanda propago
  5. discutere et corpus de terra corripere instant,
  6. iactant crura tamen subito vocisque repente
  7. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  8. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  9. expergefactique secuntur inania saepe
  10. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  11. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  12. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  13. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  14. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  15. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  16. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  17. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  18. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  19. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  20. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  21. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  22. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  23. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  24. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  25. indicioque sui facti persaepe fuere.
  26. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  27. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  28. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  29. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  30. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  31. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  32. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  33. somno devincti credunt se extollere vestem,
  34. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  35. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  36. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  37. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  38. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  39. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  40. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  41. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  42. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  43. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  44. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  45. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  46. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  47. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  48. per membra atque artus decedit corpore toto,
  49. in loca conveniens nervorum certa cietque
  50. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  51. inritata tument loca semine fitque voluntas
  52. eicere id quo se contendit dira lubido,
  53. incitat inritans loca turgida semine multo
  54. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  55. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  56. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  57. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  58. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  59. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  60. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  61. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  62. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  63. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  64. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  65. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  66. stillavit gutta et successit frigida cura;
  67. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  68. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  69. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  70. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  71. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  72. nec retinere semel conversum unius amore
  73. et servare sibi curam certumque dolorem;
  74. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  75. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  76. si non prima novis conturbes volnera plagis
  77. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  78. aut alio possis animi traducere motus.
  79. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  80. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  81. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  82. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  83. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  84. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  85. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  86. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  87. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  88. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  89. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  90. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  91. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  92. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  93. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  94. quod fieri contra totum natura repugnat;
  95. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  96. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  97. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  98. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  99. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  100. ex hominis vero facie pulchroque colore
  101. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  102. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  103. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  104. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  105. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  106. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  107. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  108. nec satiare queunt spectando corpora coram
  109. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  110. possunt errantes incerti corpore toto.
  111. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  112. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  113. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  114. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  115. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  116. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  117. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  118. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  119. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  120. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  121. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  122. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  123. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  124. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  125. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  126. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  127. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  128. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  129. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  130. labitur interea res et Babylonia fiunt
  131. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  132. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  133. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  134. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  135. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  136. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  137. eximia veste et victu convivia, ludi,
  138. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,