De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. utilitatis ob officium potuisse creari.
  2. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  3. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  4. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  5. multa modis multis docui, sed plurima debent
  6. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  7. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  8. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  9. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  10. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  11. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  12. et recreet vires inter datus, atque patentem
  13. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  14. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  15. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  16. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  17. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  18. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  19. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  20. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  21. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  22. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  23. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  24. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  25. dico animo nostro primum simulacra meandi
  26. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  27. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  28. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  29. id quod providet, illius rei constat imago,
  30. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  31. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  32. per membra atque artus animai dissita vis est;
  33. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  34. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  35. paulatim moles protruditur atque movetur.
  36. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  37. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  38. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  39. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  40. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  41. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  42. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  43. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  44. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  45. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  46. trudit agens magnam magno molimine navem
  47. et manus una regit quanto vis impete euntem
  48. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  49. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  50. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  51. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  52. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  53. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  54. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  55. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  56. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  57. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  58. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  59. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  60. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  61. vis animae partimque foras eiecta recessit
  62. et partim contrusa magis concessit in altum;
  63. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  64. nam dubium non est, animai quin opera sit
  65. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  66. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  67. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  68. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  69. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  70. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  71. unde reconflari sensus per membra repente
  72. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  73. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  74. perturbari anima et corpus languescere possit,
  75. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  76. Principio externa corpus de parte necessum est,
  77. quoniam vicinum tangitur auris,
  78. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  79. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  80. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  81. interiorem etiam partem spirantibus
  82. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  83. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  84. perveniant plagae per parva foramina nobis
  85. corporis ad primas partis elementaque prima,
  86. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  87. conturbantur enim positurae principiorum
  88. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  89. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  90. pars etiam distracta per artus non queat esse
  91. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  92. inter enim saepit coetus natura viasque.
  93. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  94. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  95. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  96. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  97. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  98. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  99. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  100. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  101. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  102. corpora conturbant magno contusa labore.
  103. fit ratione eadem coniectus parte animai
  104. altior atque foras eiectus largior eius,
  105. et divisior inter se ac distractior intus.
  106. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  107. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  108. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  109. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  110. causidici causas agere et componere leges,
  111. induperatores pugnare ac proelia obire,
  112. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  113. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  114. semper et inventam patriis exponere chartis.
  115. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  116. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  117. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  118. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  119. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  120. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  121. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  122. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  123. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  124. cernere saltantis et mollia membra moventis
  125. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  126. auribus accipere et consessum cernere eundem
  127. scenaique simul varios splendere decores.
  128. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  129. et quibus in rebus consuerint esse operati
  130. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  131. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  132. in somnis sudare tamen spirareque semper
  133. et quasi de palma summas contendere viris
  134. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  135. venantumque canes in molli saepe quiete
  136. iactant crura tamen subito vocisque repente
  137. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  138. ut vestigia si teneant inventa ferarum,