De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  2. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  3. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  4. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  5. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  6. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  7. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  8. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  9. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  10. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  11. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  12. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  13. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  14. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  15. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  16. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  17. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  18. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  19. et praetermittas animi vitia omnia primum
  20. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  21. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  22. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  23. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  24. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  25. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  26. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  27. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  28. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  29. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  30. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  31. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  32. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  33. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  34. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  35. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  36. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  37. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  38. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  39. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  40. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  41. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  42. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  43. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  44. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  45. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  46. floribus et sertis operit postisque superbos
  47. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  48. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  49. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  50. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  51. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  52. plus videat quam mortali concedere par est.
  53. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  54. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  55. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  56. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  57. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  58. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  59. praetermittere et humanis concedere rebus.
  60. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  61. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  62. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  63. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  64. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  65. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  66. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  67. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  68. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  69. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  70. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  71. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  72. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  73. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  74. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  75. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  76. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  77. Et commiscendo quom semine forte virilem
  78. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  79. tum similes matrum materno semine fiunt,
  80. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  81. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  82. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  83. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  84. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  85. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  86. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  87. possint et referant proavorum saepe figuras,
  88. propterea quia multa modis primordia multis
  89. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  90. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  91. inde Venus varia producit sorte figuras,
  92. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  93. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  94. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  95. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  96. maternoque mares existunt corpore creti;
  97. semper enim partus duplici de semine constat,
  98. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  99. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  100. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  101. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  102. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  103. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  104. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  105. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  106. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  107. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  108. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  109. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  110. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  111. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  112. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  113. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  114. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  115. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  116. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  117. atque alias alii complent magis ex aliisque
  118. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  119. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  120. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  121. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  122. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  123. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  124. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  125. usque adeo magni refert, ut semina possint
  126. seminibus commisceri genitaliter apta
  127. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  128. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  129. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  130. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  131. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  132. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  133. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  134. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  135. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  136. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  137. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  138. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat