De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  2. cernere saltantis et mollia membra moventis
  3. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  4. auribus accipere et consessum cernere eundem
  5. scenaique simul varios splendere decores.
  6. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  7. et quibus in rebus consuerint esse operati
  8. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  9. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  10. in somnis sudare tamen spirareque semper
  11. et quasi de palma summas contendere viris
  12. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  13. venantumque canes in molli saepe quiete
  14. iactant crura tamen subito vocisque repente
  15. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  16. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  17. expergefactique secuntur inania saepe
  18. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  19. donec discussis redeant erroribus ad se.
  20. at consueta domi catulorum blanda propago
  21. discutere et corpus de terra corripere instant,
  22. iactant crura tamen subito vocisque repente
  23. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  24. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  25. expergefactique secuntur inania saepe
  26. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  27. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  28. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  29. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  30. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  31. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  32. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  33. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  34. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  35. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  36. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  37. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  38. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  39. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  40. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  41. indicioque sui facti persaepe fuere.
  42. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  43. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  44. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  45. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  46. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  47. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  48. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  49. somno devincti credunt se extollere vestem,
  50. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  51. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  52. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  53. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  54. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  55. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  56. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  57. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  58. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  59. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  60. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  61. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  62. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  63. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  64. per membra atque artus decedit corpore toto,
  65. in loca conveniens nervorum certa cietque
  66. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  67. inritata tument loca semine fitque voluntas
  68. eicere id quo se contendit dira lubido,
  69. incitat inritans loca turgida semine multo
  70. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  71. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  72. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  73. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  74. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  75. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  76. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  77. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  78. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  79. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  80. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  81. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  82. stillavit gutta et successit frigida cura;
  83. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  84. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  85. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  86. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  87. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  88. nec retinere semel conversum unius amore
  89. et servare sibi curam certumque dolorem;
  90. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  91. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  92. si non prima novis conturbes volnera plagis
  93. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  94. aut alio possis animi traducere motus.
  95. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  96. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  97. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  98. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  99. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  100. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  101. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  102. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  103. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  104. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  105. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  106. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  107. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  108. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  109. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  110. quod fieri contra totum natura repugnat;
  111. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  112. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.