De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  2. et recreet vires inter datus, atque patentem
  3. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  4. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  5. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  6. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  7. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  8. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  9. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  10. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  11. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  12. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  13. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  14. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  15. dico animo nostro primum simulacra meandi
  16. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  17. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  18. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  19. id quod providet, illius rei constat imago,
  20. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  21. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  22. per membra atque artus animai dissita vis est;
  23. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  24. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  25. paulatim moles protruditur atque movetur.
  26. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  27. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  28. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  29. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  30. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  31. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  32. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  33. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  34. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  35. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  36. trudit agens magnam magno molimine navem
  37. et manus una regit quanto vis impete euntem
  38. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  39. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  40. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  41. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  42. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  43. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  44. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  45. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  46. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  47. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  48. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  49. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  50. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  51. vis animae partimque foras eiecta recessit
  52. et partim contrusa magis concessit in altum;
  53. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  54. nam dubium non est, animai quin opera sit
  55. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  56. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  57. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  58. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  59. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  60. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  61. unde reconflari sensus per membra repente
  62. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  63. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  64. perturbari anima et corpus languescere possit,
  65. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  66. Principio externa corpus de parte necessum est,
  67. quoniam vicinum tangitur auris,
  68. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  69. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  70. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  71. interiorem etiam partem spirantibus
  72. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  73. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  74. perveniant plagae per parva foramina nobis
  75. corporis ad primas partis elementaque prima,
  76. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  77. conturbantur enim positurae principiorum
  78. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  79. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  80. pars etiam distracta per artus non queat esse
  81. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  82. inter enim saepit coetus natura viasque.
  83. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  84. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  85. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  86. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  87. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  88. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  89. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  90. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  91. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  92. corpora conturbant magno contusa labore.
  93. fit ratione eadem coniectus parte animai
  94. altior atque foras eiectus largior eius,
  95. et divisior inter se ac distractior intus.
  96. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  97. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  98. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  99. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  100. causidici causas agere et componere leges,
  101. induperatores pugnare ac proelia obire,
  102. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  103. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  104. semper et inventam patriis exponere chartis.
  105. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  106. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  107. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  108. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  109. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  110. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  111. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  112. per multos itaque illa dies eadem obversantur