De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  2. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  3. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  4. ex hominis vero facie pulchroque colore
  5. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  6. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  7. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  8. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  9. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  10. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  11. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  12. nec satiare queunt spectando corpora coram
  13. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  14. possunt errantes incerti corpore toto.
  15. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  16. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  17. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  18. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  19. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  20. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  21. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  22. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  23. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  24. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  25. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  26. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  27. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  28. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  29. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  30. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  31. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  32. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  33. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  34. labitur interea res et Babylonia fiunt
  35. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  36. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  37. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  38. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  39. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  40. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  41. eximia veste et victu convivia, ludi,
  42. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  43. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  44. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  45. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  46. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  47. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  48. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  49. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  50. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  51. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  52. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  53. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  54. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  55. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  56. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  57. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  58. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  59. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  60. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  61. et praetermittas animi vitia omnia primum
  62. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  63. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  64. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  65. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  66. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  67. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  68. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  69. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  70. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  71. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  72. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  73. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  74. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  75. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  76. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  77. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  78. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  79. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  80. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  81. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  82. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  83. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  84. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  85. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  86. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  87. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  88. floribus et sertis operit postisque superbos
  89. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  90. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  91. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  92. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  93. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  94. plus videat quam mortali concedere par est.
  95. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  96. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  97. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  98. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  99. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  100. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  101. praetermittere et humanis concedere rebus.
  102. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  103. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  104. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  105. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  106. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  107. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  108. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  109. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  110. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  111. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  112. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,