De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  2. corpora conturbant magno contusa labore.
  3. fit ratione eadem coniectus parte animai
  4. altior atque foras eiectus largior eius,
  5. et divisior inter se ac distractior intus.
  6. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  7. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  8. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  9. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  10. causidici causas agere et componere leges,
  11. induperatores pugnare ac proelia obire,
  12. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  13. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  14. semper et inventam patriis exponere chartis.
  15. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  16. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  17. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  18. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  19. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  20. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  21. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  22. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  23. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  24. cernere saltantis et mollia membra moventis
  25. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  26. auribus accipere et consessum cernere eundem
  27. scenaique simul varios splendere decores.
  28. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  29. et quibus in rebus consuerint esse operati
  30. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  31. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  32. in somnis sudare tamen spirareque semper
  33. et quasi de palma summas contendere viris
  34. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  35. venantumque canes in molli saepe quiete
  36. iactant crura tamen subito vocisque repente
  37. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  38. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  39. expergefactique secuntur inania saepe
  40. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  41. donec discussis redeant erroribus ad se.
  42. at consueta domi catulorum blanda propago
  43. discutere et corpus de terra corripere instant,
  44. iactant crura tamen subito vocisque repente
  45. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  46. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  47. expergefactique secuntur inania saepe
  48. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  49. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  50. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  51. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  52. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  53. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  54. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  55. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  56. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  57. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  58. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  59. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  60. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  61. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  62. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  63. indicioque sui facti persaepe fuere.
  64. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  65. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  66. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  67. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  68. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  69. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  70. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  71. somno devincti credunt se extollere vestem,
  72. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  73. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  74. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  75. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  76. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  77. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  78. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  79. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  80. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  81. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  82. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  83. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  84. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  85. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  86. per membra atque artus decedit corpore toto,
  87. in loca conveniens nervorum certa cietque
  88. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  89. inritata tument loca semine fitque voluntas
  90. eicere id quo se contendit dira lubido,
  91. incitat inritans loca turgida semine multo
  92. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  93. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  94. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  95. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  96. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  97. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  98. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  99. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  100. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  101. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  102. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  103. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  104. stillavit gutta et successit frigida cura;
  105. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  106. illius et nomen dulce obversatur ad auris.