De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  2. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  3. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  4. nec retinere semel conversum unius amore
  5. et servare sibi curam certumque dolorem;
  6. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  7. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  8. si non prima novis conturbes volnera plagis
  9. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  10. aut alio possis animi traducere motus.
  11. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  12. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  13. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  14. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  15. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  16. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  17. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  18. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  19. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  20. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  21. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  22. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  23. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  24. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  25. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  26. quod fieri contra totum natura repugnat;
  27. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  28. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  29. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  30. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  31. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  32. ex hominis vero facie pulchroque colore
  33. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  34. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  35. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  36. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  37. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  38. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  39. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  40. nec satiare queunt spectando corpora coram
  41. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  42. possunt errantes incerti corpore toto.
  43. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  44. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  45. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  46. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  47. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  48. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  49. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  50. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  51. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  52. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  53. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  54. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  55. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  56. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  57. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  58. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  59. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  60. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  61. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  62. labitur interea res et Babylonia fiunt
  63. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  64. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  65. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  66. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  67. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  68. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  69. eximia veste et victu convivia, ludi,
  70. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  71. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  72. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  73. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  74. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  75. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  76. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  77. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  78. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  79. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  80. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  81. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  82. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  83. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  84. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  85. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  86. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  87. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  88. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  89. et praetermittas animi vitia omnia primum
  90. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  91. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  92. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  93. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  94. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  95. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  96. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  97. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  98. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  99. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  100. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  101. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  102. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  103. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  104. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  105. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  106. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,