De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec igitur possunt utendi cognita causa
  2. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  3. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  4. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  5. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  6. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  7. utilitatis ob officium potuisse creari.
  8. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  9. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  10. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  11. multa modis multis docui, sed plurima debent
  12. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  13. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  14. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  15. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  16. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  17. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  18. et recreet vires inter datus, atque patentem
  19. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  20. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  21. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  22. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  23. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  24. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  25. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  26. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  27. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  28. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  29. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  30. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  31. dico animo nostro primum simulacra meandi
  32. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  33. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  34. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  35. id quod providet, illius rei constat imago,
  36. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  37. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  38. per membra atque artus animai dissita vis est;
  39. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  40. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  41. paulatim moles protruditur atque movetur.
  42. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  43. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  44. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  45. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  46. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  47. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  48. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  49. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  50. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  51. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  52. trudit agens magnam magno molimine navem
  53. et manus una regit quanto vis impete euntem
  54. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  55. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  56. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  57. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  58. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  59. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  60. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  61. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  62. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  63. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  64. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  65. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  66. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  67. vis animae partimque foras eiecta recessit
  68. et partim contrusa magis concessit in altum;
  69. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  70. nam dubium non est, animai quin opera sit
  71. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  72. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  73. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  74. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  75. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  76. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  77. unde reconflari sensus per membra repente
  78. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  79. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  80. perturbari anima et corpus languescere possit,
  81. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  82. Principio externa corpus de parte necessum est,
  83. quoniam vicinum tangitur auris,
  84. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  85. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  86. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  87. interiorem etiam partem spirantibus
  88. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  89. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  90. perveniant plagae per parva foramina nobis
  91. corporis ad primas partis elementaque prima,
  92. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  93. conturbantur enim positurae principiorum
  94. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  95. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  96. pars etiam distracta per artus non queat esse
  97. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  98. inter enim saepit coetus natura viasque.
  99. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  100. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  101. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  102. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  103. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  104. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  105. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  106. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,