De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vis animae partimque foras eiecta recessit
  2. et partim contrusa magis concessit in altum;
  3. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  4. nam dubium non est, animai quin opera sit
  5. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  6. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  7. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  8. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  9. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  10. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  11. unde reconflari sensus per membra repente
  12. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  13. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  14. perturbari anima et corpus languescere possit,
  15. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  16. Principio externa corpus de parte necessum est,
  17. quoniam vicinum tangitur auris,
  18. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  19. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  20. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  21. interiorem etiam partem spirantibus
  22. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  23. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  24. perveniant plagae per parva foramina nobis
  25. corporis ad primas partis elementaque prima,
  26. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  27. conturbantur enim positurae principiorum
  28. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  29. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  30. pars etiam distracta per artus non queat esse
  31. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  32. inter enim saepit coetus natura viasque.
  33. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  34. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  35. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  36. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  37. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  38. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  39. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  40. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  41. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  42. corpora conturbant magno contusa labore.
  43. fit ratione eadem coniectus parte animai
  44. altior atque foras eiectus largior eius,
  45. et divisior inter se ac distractior intus.
  46. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  47. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  48. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  49. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  50. causidici causas agere et componere leges,
  51. induperatores pugnare ac proelia obire,
  52. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  53. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  54. semper et inventam patriis exponere chartis.
  55. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  56. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  57. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  58. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  59. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  60. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  61. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  62. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  63. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  64. cernere saltantis et mollia membra moventis
  65. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  66. auribus accipere et consessum cernere eundem
  67. scenaique simul varios splendere decores.
  68. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  69. et quibus in rebus consuerint esse operati
  70. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  71. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  72. in somnis sudare tamen spirareque semper
  73. et quasi de palma summas contendere viris
  74. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  75. venantumque canes in molli saepe quiete
  76. iactant crura tamen subito vocisque repente
  77. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  78. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  79. expergefactique secuntur inania saepe
  80. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  81. donec discussis redeant erroribus ad se.
  82. at consueta domi catulorum blanda propago
  83. discutere et corpus de terra corripere instant,
  84. iactant crura tamen subito vocisque repente
  85. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  86. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  87. expergefactique secuntur inania saepe
  88. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  89. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  90. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  91. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  92. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  93. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  94. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  95. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  96. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  97. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  98. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  99. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  100. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  101. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  102. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  103. indicioque sui facti persaepe fuere.
  104. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  105. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  106. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  107. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  108. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum