De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  2. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  3. somno devincti credunt se extollere vestem,
  4. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  5. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  6. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  7. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  8. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  9. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  10. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  11. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  12. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  13. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  14. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  15. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  16. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  17. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  18. per membra atque artus decedit corpore toto,
  19. in loca conveniens nervorum certa cietque
  20. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  21. inritata tument loca semine fitque voluntas
  22. eicere id quo se contendit dira lubido,
  23. incitat inritans loca turgida semine multo
  24. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  25. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  26. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  27. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  28. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  29. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  30. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  31. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  32. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  33. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  34. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  35. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  36. stillavit gutta et successit frigida cura;
  37. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  38. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  39. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  40. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  41. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  42. nec retinere semel conversum unius amore
  43. et servare sibi curam certumque dolorem;
  44. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  45. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  46. si non prima novis conturbes volnera plagis
  47. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  48. aut alio possis animi traducere motus.
  49. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  50. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  51. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  52. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  53. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  54. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  55. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  56. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  57. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  58. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  59. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  60. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  61. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  62. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  63. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  64. quod fieri contra totum natura repugnat;
  65. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  66. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  67. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  68. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  69. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  70. ex hominis vero facie pulchroque colore
  71. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  72. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  73. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  74. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  75. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  76. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  77. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  78. nec satiare queunt spectando corpora coram
  79. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  80. possunt errantes incerti corpore toto.
  81. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  82. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  83. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  84. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  85. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  86. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  87. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  88. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  89. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  90. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  91. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  92. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  93. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  94. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  95. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  96. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  97. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  98. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  99. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  100. labitur interea res et Babylonia fiunt
  101. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  102. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  103. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  104. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  105. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  106. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  107. eximia veste et victu convivia, ludi,
  108. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,