De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  2. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  3. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  4. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  5. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  6. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  7. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  8. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  9. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  10. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  11. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  12. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  13. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  14. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  15. Illud in his rebus vitium vehementer
  16. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  17. lumina ne facias oculorum clara creata,
  18. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  19. proceros passus, ideo fastigia posse
  20. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  21. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  22. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  23. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  24. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  25. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  26. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  27. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  28. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  29. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  30. sed potius longe linguae praecessit origo
  31. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  32. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  33. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  34. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  35. at contra conferre manu certamina pugnae
  36. et lacerare artus foedareque membra cruore
  37. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  38. et volnus vitare prius natura
  39. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  40. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  41. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  42. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  43. haec igitur possunt utendi cognita causa
  44. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  45. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  46. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  47. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  48. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  49. utilitatis ob officium potuisse creari.
  50. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  51. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  52. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  53. multa modis multis docui, sed plurima debent
  54. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  55. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  56. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  57. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  58. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  59. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  60. et recreet vires inter datus, atque patentem
  61. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  62. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  63. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  64. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  65. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  66. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  67. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  68. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  69. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  70. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  71. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  72. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  73. dico animo nostro primum simulacra meandi
  74. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  75. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  76. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  77. id quod providet, illius rei constat imago,
  78. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  79. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  80. per membra atque artus animai dissita vis est;
  81. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  82. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  83. paulatim moles protruditur atque movetur.
  84. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  85. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  86. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  87. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  88. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  89. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  90. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  91. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  92. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  93. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  94. trudit agens magnam magno molimine navem
  95. et manus una regit quanto vis impete euntem
  96. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  97. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  98. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  99. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  100. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  101. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  102. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  103. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  104. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  105. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  106. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  107. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  108. Principio somnus fit ubi est distracta per artus