De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  2. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  3. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  4. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  5. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  6. trudit agens magnam magno molimine navem
  7. et manus una regit quanto vis impete euntem
  8. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  9. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  10. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  11. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  12. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  13. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  14. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam