De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  2. Principio persaepe levis res atque minutis
  3. corporibus factas celeris licet esse videre.
  4. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  5. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  6. quae quasi cuduntur perque intervallum
  7. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  8. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  9. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  10. qua propter simulacra pari ratione necessest
  11. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  12. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  13. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  14. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  15. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  16. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  17. et quasi permanare per intervallum.
  18. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  19. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  20. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  21. per totum caeli spatium diffundere sese
  22. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  23. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  24. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  25. quone vides citius debere et longius ire
  26. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  27. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  28. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  29. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  30. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  31. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  32. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  33. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  34. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  35. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  36. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  37. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  38. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  39. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  40. nec variae cessant voces volitare per auras.
  41. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  42. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  43. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  44. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  45. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  46. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  47. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  48. cernere odorari licet et sentire sonare.
  49. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  50. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  51. cernitur in luce et claro candore, necessest
  52. consimili causa tactum visumque moveri.
  53. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  54. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  55. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  56. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  57. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  58. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  59. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  60. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  61. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  62. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  63. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  64. efficit ut videamus et internoscere curat;
  65. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  66. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  67. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  68. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  69. propterea fit uti videamus quam procul absit
  70. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  71. et nostros oculos perterget longior aura,
  72. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  73. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  74. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  75. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  76. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  77. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  78. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  79. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  80. particulam venti sentire et frigoris eius,
  81. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  82. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  83. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  84. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  85. tangimus extremum saxi summumque colorem
  86. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  87. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  88. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  89. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  90. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  91. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  92. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  93. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  94. primus enim citra postes tum cernitur ,
  95. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  96. post extraria lux oculos perterget et
  97. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  98. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  99. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  100. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  101. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  102. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  103. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  104. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  105. atque alium prae se propellens volvit,
  106. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  107. distare ab speculo tantum semota videtur.
  108. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  109. ---
  110. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  111. binis quoniam res confit utraque.
  112. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  113. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  114. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  115. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  116. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  117. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  118. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  119. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  120. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  121. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  122. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  123. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  124. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  125. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  126. omnia per flexos aditus educta licebit
  127. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  128. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  129. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  130. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  131. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  132. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  133. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  134. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  135. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  136. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  137. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  138. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  139. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  140. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  141. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  142. omnia quandoquidem cogit natura referri
  143. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  144. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  145. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  146. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  147. per purum simulacra feruntur
  148. et feriunt oculos turbantia composituras.
  149. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  150. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  151. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  152. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  153. arquati, quia luroris de corpore eorum
  154. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  155. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  156. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  157. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  158. propterea quia, cum propior caliginis
  159. ater init oculos prior et possedit apertos,
  160. insequitur candens confestim lucidus ,
  161. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  162. illius; nam multis partibus hic est
  163. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  164. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  165. atque pate fecit, quas ante obsederat
  166. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  167. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  168. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  169. propterea quia posterior caliginis
  170. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  171. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  172. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  173. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  174. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  175. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  176. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  177. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  178. per multum quia dum simulacra feruntur,
  179. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  180. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  181. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  182. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  183. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  184. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  185. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  186. si credis privatum lumine posse
  187. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  188. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  189. id quod nos umbram perhibere .
  190. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  191. lumine privatur solis qua cumque meantes
  192. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  193. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  194. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  195. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  196. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  197. propterea facile et spoliatur lumine terra
  198. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  199. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  200. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  201. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  202. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  203. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  204. hoc animi demum ratio discernere debet,
  205. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  206. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  207. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  208. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  209. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  210. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  211. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  212. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  213. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  214. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  215. solque pari ratione manere et luna videtur
  216. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  217. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  218. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  219. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  220. atria versari et circum cursare columnae
  221. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  222. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  223. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  224. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  225. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  226. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  227. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  228. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  229. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  230. inter eos solemque iacent immania ponti
  231. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  232. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  233. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  234. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  235. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  236. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  237. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  238. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  239. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  240. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  241. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  242. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  243. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  244. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  245. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  246. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  247. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  248. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  249. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  250. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  251. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  252. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  253. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  254. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  255. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  256. at maris ignaris in portu clauda videntur
  257. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  258. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  259. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  260. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  261. omnia converti sursumque supina reverti
  262. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  263. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  264. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  265. labier adversum nimbos atque ire superne
  266. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  267. At si forte oculo manus uni subdita supter
  268. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  269. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  270. bina lucernarum florentia lumina flammis
  271. binaque per totas aedis geminare supellex
  272. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  273. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  274. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  275. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  276. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  277. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  278. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  279. mutare et campos pedibus transire videmur,
  280. et sonitus audire, severa silentia noctis
  281. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  282. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  283. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  284. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  285. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  286. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  287. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  288. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  289. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  290. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  291. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  292. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  293. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  294. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  295. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  296. notitiam veri quae res falsique crearit
  297. et dubium certo quae res differre probarit.
  298. invenies primis ab sensibus esse creatam
  299. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  300. nam maiore fide debet reperirier illud,
  301. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  302. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  303. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  304. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  305. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  306. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  307. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  308. an confutabunt nares oculive revincent?
  309. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  310. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  311. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  312. et seorsum varios rerum sentire colores
  313. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  314. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  315. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  316. non possint alios alii convincere sensus.
  317. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  318. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  319. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  320. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  321. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  322. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  323. reddere mendose causas utriusque figurae,
  324. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  325. et violare fidem primam et convellere tota
  326. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  327. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  328. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  329. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  330. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  331. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  332. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  333. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  334. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  335. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  336. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  337. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  338. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  339. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  340. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  341. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  342. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  343. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  344. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  345. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  346. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  347. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  348. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  349. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  350. quippe per angustum turba maiore coorta
  351. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  352. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  353. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  354. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  355. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  356. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  357. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  358. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  359. praesertim si cum summost clamore profusus.
  360. ergo corpoream vocem constare necessest,
  361. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  362. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  363. principiorum et item levor levore creatur;
  364. nec simili penetrant auris primordia forma,
  365. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  366. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  367. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  368. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  369. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  370. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  371. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  372. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  373. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  374. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  375. plane exaudiri discernique articulatim;
  376. servat enim formaturam servatque figuram.
  377. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  378. per multum confundi verba necessest
  379. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  380. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  381. internoscere, verborum sententia quae sit;
  382. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  383. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  384. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  385. in multas igitur voces vox una repente
  386. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  387. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  388. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  389. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  390. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  391. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  392. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  393. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  394. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  395. palantis comites com montis inter opacos
  396. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  397. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  398. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  399. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  400. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  401. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  402. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  403. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  404. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  405. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  406. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  407. pinea semiferi capitis velamina quassans
  408. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  409. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  410. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  411. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  412. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  413. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  414. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  415. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  416. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  417. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  418. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  419. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  420. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  421. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  422. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  423. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  424. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  425. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  426. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  427. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  428. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  429. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  430. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  431. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  432. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  433. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  434. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  435. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  436. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  437. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  438. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  439. siquis forte manu premere ac siccare .
  440. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  441. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  442. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  443. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  444. umida linguai circum sudantia templa;
  445. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  446. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  447. deinde voluptas est e suco fine palati;
  448. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  449. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  450. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  451. dum modo quod capias concoctum didere possis
  452. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  453. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  454. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  455. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  456. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  457. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  458. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  459. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  460. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  461. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  462. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  463. principio meminisse decet quae diximus ante,
  464. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  465. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  466. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  467. extima membrorum circumcaesura ,
  468. proinde et seminibus constant variantque figura.
  469. semina cum porro distent, differre necessest
  470. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  471. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  472. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  473. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  474. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  475. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  476. proinde foraminibus debent differe figurae
  477. et variare viae proinde ac textura .
  478. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  479. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  480. contractabiliter caulas intrare palati,
  481. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  482. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  483. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  484. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  485. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  486. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  487. commutantur ibi positurae principiorum;
  488. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  489. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  490. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  491. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  492. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  493. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  494. tangat agam. primum res multas esse necessest
  495. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  496. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  497. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  498. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  499. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  500. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  501. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  502. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  503. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  504. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  505. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  506. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  507. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  508. est alio ut possit permitti longius alter;
  509. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  510. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  511. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  512. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  513. paulatim facilis distractus in auras;
  514. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  515. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  516. significat quod fracta magis redolere videntur
  517. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  518. deinde videre licet maioribus esse creatum
  519. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  520. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  521. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  522. investigare in qua sit regione locatum;
  523. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  524. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  525. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  526. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  527. in generest, sed item species rerum atque colores
  528. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  529. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  530. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  531. auroram clara consuetum voce vocare,
  532. noenu queunt rapidi contra constare leones
  533. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  534. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  535. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  536. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  537. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  538. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  539. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  540. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  541. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  542. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  543. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  544. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  545. multa modis multis in cunctas undique partis
  546. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  547. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  548. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  549. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  550. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  551. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  552. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  553. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  554. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  555. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  556. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  557. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  558. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  559. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  560. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  561. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  562. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  563. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  564. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  565. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  566. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  567. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  568. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  569. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  570. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  571. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  572. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  573. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  574. scire licet mentem simili ratione moveri
  575. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  576. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  577. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  578. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  579. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  580. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  581. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  582. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  583. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  584. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  585. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  586. nec dissentit eum mortis letique potitum
  587. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  588. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  589. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  590. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  591. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  592. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  593. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  594. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  595. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  596. copia particularum, ut possit suppeditare.
  597. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  598. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  599. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  600. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  601. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  602. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  603. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  604. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  605. omnia sub verbone creat natura paratque?
  606. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  607. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  608. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  609. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  610. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  611. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  612. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  613. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  614. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  615. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  616. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  617. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  618. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  619. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  620. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  621. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  622. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  623. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  624. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  625. ipse parat sese porro speratque futurum
  626. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  627. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  628. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  629. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  630. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  631. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  632. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  633. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  634. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  635. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  636. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  637. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  638. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  639. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  640. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  641. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  642. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  643. Illud in his rebus vitium vehementer
  644. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  645. lumina ne facias oculorum clara creata,
  646. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  647. proceros passus, ideo fastigia posse
  648. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  649. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  650. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  651. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  652. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  653. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  654. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  655. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  656. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  657. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  658. sed potius longe linguae praecessit origo
  659. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  660. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  661. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  662. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  663. at contra conferre manu certamina pugnae
  664. et lacerare artus foedareque membra cruore
  665. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  666. et volnus vitare prius natura
  667. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  668. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  669. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  670. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  671. haec igitur possunt utendi cognita causa
  672. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  673. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  674. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  675. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  676. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  677. utilitatis ob officium potuisse creari.
  678. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  679. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  680. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  681. multa modis multis docui, sed plurima debent
  682. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  683. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  684. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  685. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  686. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  687. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  688. et recreet vires inter datus, atque patentem
  689. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  690. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  691. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  692. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  693. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  694. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  695. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  696. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  697. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  698. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  699. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  700. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  701. dico animo nostro primum simulacra meandi
  702. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  703. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  704. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  705. id quod providet, illius rei constat imago,
  706. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  707. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  708. per membra atque artus animai dissita vis est;
  709. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  710. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  711. paulatim moles protruditur atque movetur.
  712. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  713. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  714. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  715. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  716. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  717. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  718. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  719. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  720. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  721. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  722. trudit agens magnam magno molimine navem
  723. et manus una regit quanto vis impete euntem
  724. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  725. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  726. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  727. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  728. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  729. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  730. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  731. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  732. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  733. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  734. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  735. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  736. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  737. vis animae partimque foras eiecta recessit
  738. et partim contrusa magis concessit in altum;
  739. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  740. nam dubium non est, animai quin opera sit
  741. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  742. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  743. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  744. aeterno corpus perfusum frigore leti.