De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  2. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  3. id quod providet, illius rei constat imago,
  4. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  5. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  6. per membra atque artus animai dissita vis est;
  7. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  8. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  9. paulatim moles protruditur atque movetur.
  10. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  11. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  12. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  13. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  14. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,